monumenta.ch > Servius > 63 > 19 > 758 > 46 > 57 > 90 > 50 > 62 > 58 > 63 > 38 > 19 > 65
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 64 <<<     >>> Ad v. 66

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 65

1 sis bonus o felixque tuis pastoribus, si Daphnin accipimus; si Caesarem, bene ait 'tuis': suis enim percussoribus nocentissimus fuerat: nam Augustus, eius filius, omnes est persecutus.
2 'felix' autem propitius, ut "sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem", item econtra Iuno "quae potui infelix", id est irata: deos enim vel felices vel infelices ex rebus, quas praestant, vocamus.
Servius HOME

bav1646.27 bnf7960.38 med221.28