monumenta.ch > Servius > 449 > 541 > 333 > 207 > 295 > 253 > 334 > 302 > 474 > 6 > 384 > 247 > 512 > 143 > 202 > 372 > 111 > 149 > 103 > 251 > 203 > 183 > 121 > 285 > 162 > 263 > 452 > 1
>>> Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 1

1 prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur.
2 syracosio quia Theocritum praecipue sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint.
3 ludere versv ut ipse ait "carmina qui lusi pastorum".
4 prima syracosio dignata est l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere.
5 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syracusanus' dicimus.
6 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litori bus nostris".
7 et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore.
8 ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse.
Servius HOME

bav1646.28 bnf7960.38 med221.29