Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 22
| 1 | sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum putant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. |
| 2 | et bene 'pingit', non 'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat. |
| 3 | sane fabula de moro talis est: Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. |
| 4 | cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procederent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fructuosa pomis. |
| 5 | et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. |
| 6 | dum mortem fugit, vestem reliquit. |
| 7 | in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae. |
| 8 | qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. |
| 9 | quem praegressa e latebra ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. |
| 10 | ex quorum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, nunc sanguinea. |