Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 42
| 1 | caucaseasque refert v. f. p. et hic fabulae ordinem vertit, quae talis est: Prometheus, Iapeti et Clymenes filius, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus indicavit. |
| 2 | ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mulieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant. |
| 3 | quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". |
| 4 | ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religaverunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet. |
| 5 | haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπὸ τῆς PROMHQEI/AS , id est a providentia. |
| 6 | hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat. |
| 7 | hic autem mons positus est circa Assyrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. |
| 8 | dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόρος est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus. |
| 9 | et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. |
| 10 | deprehendit praeterea rationem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus. |
| 11 | nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius impune eo usus est tantum in sacris deorum. |
| 12 | hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi. |
| 13 | ergo secundum fabulam hysterologia est: nam prius fuit, ut Prometheus cri men admitteret, post pateretur supplicia; qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est. |
| 14 | alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum: quem postea ab ipso Iove resolutum, quod eum mo nuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem. |
| 15 | cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium. |