monumenta.ch > Servius > 770 > 724 > 175 > 744 > 773 > 286 > 375 > 763 > 834 > 332 > 213 > 247 > 23 > 255 > 56 > 19 > 30 > 288 > 858 > 522 > 871 > 375 > 653 > 439 > 18 > 679 > 788 > 215 > 391 > 660 > 904 > 444 > 481 > 154 > 462 > 55 > 440 > 699 > 209 > 382 > 343 > 108 > 520 > 711 > 27 > 737 > 47 > 323 > 72 > 799 > 609 > 791 > 706 > 750 > 31 > 445 > 482 > 448 > 40 > 841 > 575 > 405 > 362 > 540 > 467 > 564 > 50 > 351 > 330 > 121 > 381 > 795 > 150 > 522 > 360 > 414 > 890 > 435 > 463 > 370 > 659 > 562 > 172 > 646 > 254 > 685 > 43
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 42 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 43

1 his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argonautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est.
2 his adiungit hylam puerum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta Mysiam nec usquam potuit reperire.
3 postea cum esset cognitum, quod perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut eius nomen clamaretur in montibus: ad quam imitationem nunc dicit 'ut litus Hyla Hyla omne sonaret'.
4 per transitum rem veram tetigit; tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, nomen eius clamabatur.
5 postremum autem 'la' breve est ideo, quia vocalis vocalem sequitur: nam omnis vocativus graecus a masculino veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla.
6 ordo tamen est: his adiungit, quomodo Hylam nautae clamassent in fonte relictum.
Servius HOME

bav1646.31 bnf7960.39 med221.31