monumenta.ch > Servius > 97 > 417 > 320 > 201 > 147 > 66 > 683 > 152 > 307 > 451 > 385 > 385 > 563 > 329 > 449 > 439 > 730 > 451 > 24 > 515 > 23 > 207 > 155 > 686 > 714 > 74 > 261 > 251 > 618 > 768 > 67 > 545 > 724 > 351 > 249 > 313 > 666 > 17 > 94 > 455 > 548 > 417 > 251 > 783 > 372 > 100 > 558 > 48 > 206 > 271 > 28 > 281 > 563 > 604 > 772 > 443 > 76
    >>> Ad v. 77

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 76

1 dulichias vexasse rates Ithacenses, a monte, vel urbe Dulichia in regno Vlixis.
2 'vexasse rates' autem per tapinosin dictum est; nam non vexavit, sed evertit.
3 quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo evertisse.
4 'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est, qui vehitur.
5 bene ergo inclinatum verbum est; nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dici tur: Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".
Servius HOME

bav1646.33 bnf7960.40 med221.32