monumenta.ch > Servius > 526 > 348 > 249 > 255 > 357 > 1 > 194 > 192 > 7 > 190 > 112 > 448 > 178 > 389 > 488 > 209 > 268 > 130 > 332 > 284 > 145 > 435 > 459 > 536 > 236 > 442 > 168 > 261 > 340 > 498 > 425 > 6
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 5 <<<     >>> Ad v. 7

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 6

1 huc mihi d. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis se debat.
2 teneras defendo a frigore myrtos varie hic locus exponitur.
3 nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et tueor, ne eas frigus exurat.
4 alii, qui aestatis illud fuisse asserunt tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum.
5 alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum praeparo 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum.
Servius HOME

bav1646.33 bnf7960.40 med221.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik