monumenta.ch > Servius > 99 > 18 > 14 > 36 > 69 > 26 > 78 > 12 > 73 > 17 > 61 > 16 > 73 > 34 > 47 > 63 > 72 > 78 > 54 > 28 > 89 > 56 > 42 > 43 > 73 > 37 > 60 > 43 > 40 > 17 > 69 > 49 > 47
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 46 <<<     >>> Ad v. 48

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 47

1 defendite prohibete, excludite: Horatius "et igneam defendit aestatem capellis usque meis".
2 duo ergo significat: nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut "hunc, oro, defende furorem".
3 iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropinquat: non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat.
4 et bene tarde frondere vites commemorat in Venetia, quae est provincia frigidior.
Servius HOME

bav1646.35 bnf7960.41 med221.34