monumenta.ch > Servius > 99 > 18 > 14 > 36 > 69 > 26 > 78 > 12 > 73 > 17 > 61 > 16 > 73 > 34 > 47 > 63 > 72 > 78 > 54 > 28 > 89 > 56 > 42 > 43 > 73 > 37 > 60 > 43 > 40 > 17 > 69 > 49 > 47 > 17
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 16 <<<     >>> Ad v. 18

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 17

1 nascere quia dixerat 'frigida vix caelo noctis decesserat umbra', id est priusquam nox occidit.
2 praeque diem veniens a. l. a. ordo est 'nascere, lucifer, praeveniensque age diem clarissimum': sic alibi "ducebatque diem".
3 et hoc dicit: nascere, dum queror coniugis Nisae indigno amore deceptus et moriens alloquor divos, quamquam nihil mihi profuerit, quod sum eos saepe testatus: quam rem secundum Epicureos ait, qui dicunt "nec bene promeritis capitur nec tangitur ira".
Servius HOME

bav1646.36 bnf7960.41 med221.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik