monumenta.ch > Servius > 857 > 510 > 510 > 432 > 234 > 234 > 510 > 576 > 402 > 365 > 365 > 356 > 785 > 638 > 726 > 491 > 344 > 529 > 288 > 241 > 272 > 338 > 214 > 650 > 627 > 130 > 299 > 400 > 493 > 177 > 852 > 393 > 649 > 371 > 440 > 156 > 699 > 500 > 27
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 26 <<<     >>> Ad v. 28

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 27

1 iungentur iam grypes eqvis utrum idem iugum subibunt, ut dicuntur iungi iumenta, an coitu iungentur? grypes autem genus ferarum in hyperboreis nascitur montibus.
2 omni parte leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infestae, Apollini consecratae: ideo 'iungentur iam grypes equis'.
3 aevoque sequenti id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur.
4 notandum sane 'aevum' hic pro tempore, ut ipse alibi "tantum aevi longinqua valet mutare vetustas", Sallustius "in quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius composuit".
5 alias 'aevum' pro annis, ut "vos o quibus integer aevi sanguis".
Servius HOME

bav1646.37 bnf7960.41 med221.35