monumenta.ch > Servius > 54 > 53 > 86 > 83 > 79 > 7 > 13 > 14 > 94 > 43 > 15 > 23 > 60 > 11 > 72 > 49 > 34 > 82 > 88 > 40 > 34 > 5 > 17 > 63 > 93 > 73 > 46 > 90 > 39 > 25 > 93 > 2
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 1 <<<     >>> Ad v. 3

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 2

1 vivi peruenimus id est diu vivendo ad ista pervenimus.
2 et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae interdum causa est miseriarum.
3 sensus autem talis est: usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'.
4 interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'.
5 aduena nostri qui advenerit in nostros agros.
6 et aut Clodium aut Arrium significat.
Servius HOME

bav1646.39 med221.37