monumenta.ch > Servius > 20 > 51 > 64 > 18 > 14 > 34 > 36 > 33 > 26 > 61 > 28 > 64 > 28 > 57 > 68 > 50 > 63 > 19 > 46 > 57 > 90 > 50 > 58 > 63 > 19 > 65 > 46 > 30 > 58 > 65 > 30 > 79 > 10 > 35 > 67 > 85 > 10 > 15
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 14 <<<     >>> Ad v. 16

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 15

1 ante sinistra cava monvisset ab i. c. 'ante sinistra' indivise legendum.
2 et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat.
3 sane hoc ad auguralem pertinet disciplinam: augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra.
4 modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum significabat.
5 ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit.
6 hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admonitum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat possessionem.
Servius HOME

bav1646.40 med221.37