monumenta.ch > Servius > 97 > 417 > 320 > 201 > 147 > 66 > 683 > 152 > 307 > 451 > 385 > 385 > 563 > 329 > 449 > 439 > 730 > 451 > 24 > 515 > 23 > 207 > 155 > 686 > 714 > 74 > 261 > 251 > 618 > 768 > 67 > 545 > 724 > 351 > 249 > 313 > 666 > 17 > 94 > 455 > 548 > 417 > 251 > 783 > 372 > 100 > 558 > 48 > 206 > 271 > 28 > 281 > 563 > 604 > 772 > 443 > 76 > 35
    >>> Ad v. 36

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 35

1 vario videor Varius poeta fuit: de hoc Horatius "Varius ducit molle atque facetum", item "scriberis Vario fortis et hostium victor": nam Varus dux fuit, cui supra blanditur, qui nulla carmina scripsit.
2 nonnulli sane Alfenum Varum volunt, qui licet iuris consultus et successor Servii Sulpicii esset, etiam carmina aliqua composuisse dicitur; sed hoc teste Horatio falsum est, qui Va rium poetam laudat.
3 cinna digna etiam Cinna poeta optimus fuit, qui scripsit Smyrnam: quem libellum decem annis elimavit.
4 quibus tamen poetis negat suum ingenium comparandum.
Servius HOME

bav1646.41 med221.38