Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 18
| 1 | adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; tamen etiam latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. |
| 2 | et est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine. |
| 3 | quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Ci nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem. |
| 4 | hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est. |
| 5 | cupiens deinde videre vultus puellae, lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut interficeret. |
| 6 | quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est in arborem nominis sui. |
| 7 | sed infantem conceptum etiam in cortice re tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem. |
| 8 | qui a nym phis eductus, Adonis cognominatus est. |
| 9 | quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit. |
| 10 | quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt. |
| 11 | est etiam alter ordo huius fabulae: ex Aegypto †Epiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores. |
| 12 | ex quorum genere Celes procreatus est, qui habuit Erinomam filiam. |
| 13 | haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa. |
| 14 | quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem. |
| 15 | quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret. |
| 16 | quem postea quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit. |
| 17 | ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit. |
| 18 | sed hanc Diana miserata circa Cis seum fluvium in pavonem mutavit. |
| 19 | Adonis vero ubi cognovit se ama tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in mixtus agrestibus versabatur. |
| 20 | quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret. |
| 21 | tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit. |