| 1 | nec sit mihi credere tantum 'tantum', quidam, id est tam longe obes, ut nolim credere, te tam longe abesse: vel certe: modo es tu procul tantum a civitate, quae soles urbibus frui. |
| 2 | et per parenthesin dictum est 'nec sit mihi credere', id est quod utinam non credam: Terentius in Heautontimorumeno "miserum? quem minus credere est". |
| 3 | hi autem omnes versus Galli sunt, de ipsius translati carminibus. |