monumenta.ch > Servius > 209 > 257 > 308 > 103 > 496 > 192 > 362 > 276 > 190 > 302 > 218 > 344 > 174 > 332 > 341 > 334 > 236 > 229 > 175 > 426 > 384 > 181 > 121 > 232 > 252 > 295 > 183 > 488 > 123 > 182 > 108 > 280 > 115 > 112 > 208 > 242 > 470 > 458 > 309 > 105 > 320 > 155 > 512 > 366 > 227 > 331 > 231 > 151 > 111 > 314 > 247 > 128 > 143 > 264 > 200 > 152 > 251 > 145 > 478 > 191 > 6 > 125 > 1 > 8 > 2 > 7 > 5 > 4 > 3
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 2 <<<     >>> Ad v. 4

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 3

1 conueniat expediat, ut "remis convellere marmor conveniat", vel certe aptum sit.
2 quae cura boum qui cultus h. s. p. aut in sequenti epexegesis est, ut hoc sit 'qui cultus habendo sit pecori', quod est 'quae cura boum': aut certe κατ' ἐξοχήν ait boves et postea intulit cetera pecora, ut maius animal separaret a minoribus, sicut de hominibus facit, dicens "reliquias Danaum atque inmitis Achilli".
3 habendo autem dum habentur, ut habeantur.
4 et alibi "sed picis in morem ad digitos lentescit habendo".
5 dativum ergo pro genetivo posuit; nam 'habendo rum pecorum' facit, sicut 'apium parcarum'.
6 et cultum hic habitudi nem corporis significat, alias ornatum: Sallustius "cultu corporis or nata egregio" et "cultu quam maxime miserabili Romam venit".
7 alias ad animum refertur, ut "quis neque mos neque cultus erat", Sallustius "indocti incultique vitam sicuti peregrinantes trans igere".
Servius HOME

bav1646.44 bnf7962.82 med221.41 tbl2782.1r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik