monumenta.ch > Servius > 95 > 88 > 66 > 80 > 40 > 43 > 47 > 60 > 49 > 99 > 56 > 78 > 42 > 89 > 69 > 16 > 17 > 72 > 54 > 45 > 52 > 71 > 20 > 24 > 31 > 18 > 36 > 14
    >>> Ad v. 15

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 14

1 et cultor nemorum cui p. c. Aristaeum invocat, id est Apollinis et Cyrenes filium, quem Hesiodus dicit Apollinem pastoralem.
2 hic, ut etiam Sallustius docet, post laniatum a canibus Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Ceam insulam tenuit primo, adhuc hominibus vacuam: postea, ea relicta, cum Daedalo ad Sardiniam transitum fecit.
3 huic opinioni Pindarus re fragatur, qui eum ait de Cea insula in Arcadiam migrasse ibique vi tam coluisse: nam apud Arcadas pro Iove colitur, quod primus osten derit, qualiter apes debeant reparari, ut ait poeta de hoc ipso Aristaeo "tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere".
4 'cultor' autem pro incola.
5 Cea vero insula in Aegeo mari.
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik