Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 18
| 1 | tegeaee vocativus est a derivatione Tegei, oppidi Arcadiae. |
| 2 | et Tegeum tribrachys est, 'Tegeaee' paeon tertius. |
| 3 | favens pro 'volens' et per hoc propitius; 'favere' enim veteres etiam velle di xerunt: Ennius "matronae moeros complent spectare faventes". |
| 4 | nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes". |
| 5 | oleaeque minerva inuentrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine civitatis contendit, quod iam supra dictum est. |
| 6 | cui fabulae hoc addi tur, quod, postquam Minerva inventa olea Neptunum vicerit, indigne ferens Halirrhothius, Neptuni filius, oleas coepit excidere: cui, dum hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit. |
| 7 | Neptunus vero, dolens filii sui obitum, Martem homicidii coepit arguere. |
| 8 | inde effectum est, ut Mars et Neptunus de hac re iudicium apud Athenas experirentur, unde locus, ubi iudices sederunt, Ἄρειος πάγος, iudices Atheniensium ἀρεοπαγῖται appellantur. |