Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 30
| 1 | numina sola colant 'sola' magna, praecipua, id est supra alios deos marinos, quasi melior sit futurus et Neptuno et ceteris diis marinis. |
| 2 | thyle insula est Oceani inter septemtrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam, Hiberniam, Orcadas. |
| 3 | in hac Thyle, cum sol in cancro est, dies continuus sine noctibus esse dicitur. |
| 4 | multa praeterea miracula de hac insula feruntur, sicut apud Graecos Ctesias et Diogenes, apud Latinos Sammonicus dicit. |