| 1 | acrior pro 'acris', ut "iam senior". |
| 2 | aut boreae penetrabile frigus adurat 'adurat' et ad solem et ad frigus pertinet: nam uno sermone duo diversa conclusit, quae tamen unum effectum habent. |
| 3 | nam et frigoris finis est caloris initium, et summus calor frigoris est principium: unde quasi unus effectus est et frigoris et caloris. |
| 4 | hoc est quod Graeci dicunt ἀκρότητες ἰσότητες. |