| 1 | multum adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'. |
| 2 | rastris et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra'; legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et incurvi saevum rubuere ligones". |
| 3 | et rastra dicta, quia terram radunt. |
| 4 | glebas inertes pigras, nihil creantes. |
| 5 | et transit ad aliud praeceptum. |