monumenta.ch > Servius > 209 > 257 > 308 > 103 > 496 > 192 > 362 > 276 > 190 > 302 > 218 > 344 > 174 > 332 > 341 > 334 > 236 > 229 > 175 > 426 > 384 > 181 > 121 > 232 > 252 > 295 > 183 > 488 > 123 > 182 > 108 > 280 > 115 > 112 > 208 > 242 > 470 > 458 > 309 > 105 > 320 > 155 > 512 > 366 > 227 > 331 > 231 > 151 > 111 > 314 > 247 > 128 > 143 > 264 > 200 > 152 > 251 > 145 > 478 > 191 > 6 > 125 > 1 > 8 > 2 > 7 > 5 > 4 > 3 > 94 > 75 > 96
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 95 <<<     >>> Ad v. 97

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 96

1 flava ceres alto neqviqvam s. o. 'flava' dicitur propter aristarum colorem in maturitate.
2 et 'Ceres' nomen est, quod in polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obliquis corripiat.
3 'alto' autem 'Olympo' aut poetice dictum, de caelo illi favere Cererem: aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento: nam ideo 'flava Ceres'.
4 neque neqviqvam id est non sine causa: nam semper duae negativae unam confirmativam faciunt: unde male quidam locum illum legunt in Terentio "pater adest, cave ne te tristem sentiat" - si enim hoc est, dicit, vide ut te tristem esse sentiat: quod procedere minime potest -sed ita legendum est "cave te tristem esse sentiat".
5 nam et 'ne' et 'cave' prohibentis est.
Servius HOME

bav1646.50 bnf7962.82 med221.45 tbl2782.1r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik