monumenta.ch > Servius > 187 > 392 > 104 > 217 > 226 > 144 > 506 > 383 > 148 > 393 > 460 > 492 > 463 > 274 > 378 > 260 > 399 > 436 > 345 > 241 > 244 > 106
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 105 <<<     >>> Ad v. 107

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 106

1 deinde satis fluvium inducit post commemoratam generalem agriculturam transit ad species et culturas venientes ex tempore: nam arare, cinerem iacere, incendere aeternum est; inrigare autem nonnisi nimiae siccitatis est, sicut siccare etiam aut ex magnis pluviis aut ex fluminis eruptione compellimur.
2 satis segetibus, agris satis, id est seminatis: nam participium est.
3 rivosque sequentes iuges, aut secuturos: aut certe rivorum est epitheton, quia qua duxeris sequuntur.
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r