Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 108
| 1 | ecce supercilio id est ex inproviso. |
| 2 | 'supercilio' autem altitudine, summitate terrarum. |
| 3 | alii 'supercilia' loca in obliquum delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt. |
| 4 | tra mites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant montes, quae solent etiam saltus nuncupari. |
| 5 | sed hic tramitem nunc pro valle ac saltu accipere debemus et pro supercilio simpliciter edito loco, ut Ἴλιος ὀφρυόεσσα ; nam ideo ait 'clivosi'. |