monumenta.ch > Servius > 148 > 494 > 260 > 523 > 374 > 163 > 139 > 510 > 284 > 442 > 137 > 468 > 369 > 130 > 387 > 135 > 555 > 425 > 278 > 117 > 288 > 453 > 322 > 273 > 380 > 120
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 119 <<<     >>> Ad v. 121

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 120

1 strymoniaeque grues Thraciae, a fluvio vel lacu Strymone, qui fuit circa Amphipolim civitatem.
2 et amaris intiba fibris ut etiam Donatus dicit, male quidam intibam avem quandam amari iecoris accipiunt: nam intiba dicit cichorea, quorum radices multae et tenues ambiunt segetes et necant.
3 'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi.
4 alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere".
5 unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
6 bene ergo Vergilius intiborum vel radicum vel foliorum extremitates fibras dixit. alii fibras herbas adserunt, ut Nigidius commentario gramma ticali " φορβὴ (herba).
7 sed antea fibra dicta est, ut nunc etiam rustici dicunt".
8 potest ergo hic 'fibris' pro herbis accipi, quando ipsa intibus herbae species est.
9 amaris nocentibus, ut "hostis amare".
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik