monumenta.ch > Servius > 148 > 494 > 260 > 523 > 374 > 163 > 139 > 510 > 284 > 442 > 137 > 468 > 369 > 130 > 387 > 135 > 555 > 425 > 278 > 117 > 288 > 453 > 322 > 273 > 380 > 120 > 235 > 422 > 388 > 546 > 316 > 125 > 30 > 286 > 411 > 490 > 311 > 291 > 386 > 379 > 456 > 234 > 394 > 30 > 109 > 123
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 122 <<<     >>> Ad v. 124

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 123

1 movit agros curis acuens m. c. dicturus est Iovem fecisse multa, quae possunt in vituperationem venire: et ea hoc colore defendit, quo dicat voluisse eum ingenium mortalibus ex ne cessitate praestare, ne torperent otio, quod ex rerum abundantia procreatur.
2 et 'movit agros' tamquam ipse colat agros, ut "ille colit terras": vel 'movit' id est iussit coli, ut est "terram vertere".
3 'curis' vero sollicitudinibus.
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r