Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 129
| 1 | ille Iuppiter scilicet adeptus imperium. |
| 2 | malum virus bene ad discretionem epitheton addidit: nam virus et bonum et malum est, sicut venenum: nam idem est. |
| 3 | venit autem a graeco: nam et illi φάρμακον medium habent, id est bonum et malum. |
| 4 | sane 'virus' hodie tres tantum habet casus: 'hoc virus, hoc virus, o virus'. |
| 5 | antiqui 'huius viri' dicebant: Lucretius "taetri primordia viri". |
| 6 | nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus". |
| 7 | addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni. |
| 8 | atris modo noxiis, id est ad tenebras et mortem mittentibus. |