monumenta.ch > Servius > 363 > 305 > 67 > 67 > 67 > 67 > 67 > 67 > 164 > 67 > 118 > 316 > 67 > 118 > 316 > 530 > 107 > 102 > 276 > 164 > 354 > 118 > 318 > 315 > 195 > 518 > 432 > 354 > 124 > 356 > 173 > 119 > 270 > 106 > 469 > 326 > 354 > 327 > 107 > 179 > 420 > 240 > 102 > 517 > 195 > 315 > 188 > 553 > 167 > 212 > 494 > 160 > 30 > 502 > 30 > 163 > 303 > 550 > 468 > 369 > 139 > 278 > 388 > 497 > 356 > 420 > 517 > 275 > 195 > 198 > 311 > 418 > 119 > 350 > 225 > 296 > 469 > 216 > 430 > 108 > 327 > 289 > 510 > 326 > 351 > 387 > 124 > 114 > 560 > 453 > 186 > 479 > 133 > 240 > 380 > 30 > 497 > 188 > 544 > 502 > 125 > 180 > 483 > 299 > 173 > 364 > 212 > 160 > 494 > 234 > 339 > 523 > 282 > 104 > 303 > 139 > 102 > 469 > 107 > 296 > 495 > 30 > 229 > 468 > 396 > 369 > 278 > 223 > 138
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 137 <<<     >>> Ad v. 139

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 138

1 pleiadas signum est ante genu tauri, quod Graeci ὕβον dicunt, id est petimen.
2 quidam autem non omnium boum ὕβον, sed eorum tantum, qui sunt, ita ut Cyprii, gibberi, sicut Aristoteles quoque refert, sed et gibber ipsum ὕβον nominat.
3 sed pleiades ortu suo primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicuntur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur: vel quod Pliones et Atlantis filiae sint.
4 sunt autem septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, (Maia,) Electra, quae excisum Ilium dolens, lucere desiit.
5 quidam Meropen volunt non apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor tali concubuerit.
6 hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπὸ τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt.
7 alii hyadas a porcis, quas Graeci ὕας dicunt, a nobis sues appellantur, non a pluviis, quas ὑετοὺς vocant, dictas accipiunt: nam ideo et suculas dici a suibus.
8 hae sunt in fronte tauri, in formam Υ litterae, unde etiam hyadas dici volunt.
9 has alii septem, alii quinque dicunt his nominibus: Pytho, Synecho, Baccho, Cardie, Niseis.
10 claramque lycaonis arcton Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor cynosura dicitur.
11 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci".
12 Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter miseratus in signum septentrionis.
13 'claram' ergo notam, ut "tuus o clarissime frater Pandare": vel quia non occidit, ideo 'claram': vel quia illa alia obscurior est.
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r