monumenta.ch > Servius > 102 > 261 > 252 > 406 > 321 > 482 > 126 > 398 > 101 > 434 > 404 > 538 > 495 > 127 > 138 > 193 > 349 > 258 > 154 > 111 > 325 > 280 > 105 > 262 > 564 > 298 > 199 > 150 > 146 > 219 > 1 > 396 > 166 > 237 > 405 > 264 > 522 > 548 > 383 > 337 > 416 > 506 > 269 > 148 > 362 > 287 > 162
    >>> Ad v. 163

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 162

1 vomis et ab eo quod est 'vomer', et ab eo quod est 'vomis', 'vomeris' facit.
2 sed rationis est 'vomer'; nam 'vomis' usurpatum est: rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis recipiant, ut 'cinis, pulvis'.
3 talis est et in graecis ratio; nam 'actin' et 'actis' dicunt, 'delphin' et 'delphis', 'Eleusin' et 'Eleusis': sed verius in 'n' desinunt, quod in obliquis habent, ut 'actinos, Eleusinos, delphinos'.
4 grave robur a. propter sulcos altius inprimendos.
5 'inflexi' autem pro 'flexi' posuit; nam 'in' abundat.
6 inflexi primum grave robur a. perifrasticos aratrum.
7 et 'grave robur' est, cui vomer accommodatur.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r