monumenta.ch > Servius > 526 > 348 > 249 > 255 > 357 > 1 > 194 > 192 > 7 > 190 > 112 > 448 > 178
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 177 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 178

1 area cum primis ingenti aeqvanda cylindro et v. m. hysteroproteron posuit: prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
2 sane area est locus vacuus, aut natura aut studio factus, ne quid inde edi nascive possit: quasi qui exaruerit.
3 'cum primis' autem, id est interea, quod maxime necessarium est, vel inter prima opera et officia.
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r