Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 181
| 1 | tum variae inludunt pestes per ludum nocent, quasi ludendo et sine labore saeviant. |
| 2 | saepe exigvus mus nitela, mus agrestis robeus, cuius Cicero meminit in Sestiana. |
| 3 | et quia vilium animalium facit mentionem, ideo praemisit 'ni refugis tenuesque piget cognoscere curas'. |
| 4 | dicendo autem 'exiguus mus' mul tum ex ipsa deminutione nominis et numeri singularis enuntiatione addidit dignitatis: risus enim est quidam poeta, qui ait "praetextam in cista mures rosere camilli". |