monumenta.ch > Servius > 67 > 378 > 436 > 345 > 30 > 30 > 400 > 30 > 30 > 343 > 446 > 345 > 463 > 381 > 30 > 308 > 481 > 109 > 301 > 483 > 414 > 206 > 479 > 218 > 199 > 150 > 508 > 277 > 462 > 337 > 233 > 139 > 370 > 146 > 484 > 313 > 242 > 219 > 204 > 308 > 157 > 7 > 110 > 240 > 341 > 129 > 458 > 309 > 416 > 205
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 204 <<<     >>> Ad v. 206

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 205

1 haedorumque dies servandi aurigae signum est haud longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella coniungit: quem aurigam pater Mercurius inter sidera locavit.
2 hic in manu sinistra fert haedos, in umeris capram Amaltheam, quae aluisse dicitur Iovem, haedorum matrem, quos quidam Iovis conlacta neos dicunt.
3 sane nonnulli hunc aurigam Myrtilum, quem Pelops oc cidit, accipiunt; vel certe Erichthonium, qui natus est ex semine Vul cani, quod, dum stuprum Minervae inferre conatur, fudit in terram.
4 hoc quoque signum tam ortu, quam occasu suo efficit tempestates.
5 bene autem ait 'dies', quia et magnitudine sui multis diebus oritur, et tempestas aut praecedit signum aut sequitur aut cum eo est.
6 sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum: sed ipsa dissensio ultra septem dies non procedit; septem enim etiam ipsa sunt climata.
7 hinc est quod solem ad unumquodque signum alii xu.
8 K#1123. die dicunt venire, alii xiv.
9 , alii infra usque ad viii.
10 : nec quisquam procedit ulterius.
11 lucidus angvis tres sunt angues in caelo: unus qui in septentrione est, alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de quo nunc proprie ait 'anguis': nam ὕδρα dicitur graece.
12 et scimus angues esse aquarum, terrarum serpentes.
13 haec autem signa generaliter posuit: non enim haec tria tantum, sed omnia praecipit observanda.
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.49 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik