monumenta.ch > Servius > 190 > 115 > 280 > 344 > 174 > 385 > 332 > 341 > 334 > 236 > 229 > 208 > 426 > 175 > 384 > 458 > 181 > 121 > 232 > 372 > 252 > 295 > 105 > 183 > 488 > 123 > 355 > 366 > 108 > 280 > 115 > 112 > 524 > 227 > 208
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 207 <<<     >>> Ad v. 209

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 208

1 libra die non est apocope pro 'diei', sed regularis genetivus est.
2 nam, ut saepe diximus, obliqui casus numeri singularis a nominativo plurali maiores esse non debent: quod verum esse Sallustius probat, qui in prosa ait "dubitavit acie pars"; hinc est et illud "curruque abscisa duorum suspendit capita".
3 Plautus in Amphitruone "neque nox quoquam concedit die" pro 'diei'.
4 "somnique id est noctis; nam ab officio tempus" ostendit.
5 dicit autem aequinoctium autumnale, quod fit sole in libra posito: vernale enim aequinoctium sol in ariete positus efficit.
6 hoc autem dicit: frumenta serenda esse autumnali tempore, legumina vero usque ad veris initium.
Servius HOME

bav1646.55 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r