monumenta.ch > Servius > 148 > 494 > 260 > 523 > 374 > 163 > 139 > 510 > 284 > 442 > 137 > 468 > 369 > 130 > 387 > 135 > 555 > 425 > 278 > 117 > 288 > 453 > 322 > 273 > 380 > 120 > 235
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 234 <<<     >>> Ad v. 236

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 235

1 quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris: quarum unam nos habitamus, alteram antipodes, ad quos hinc torrente zona, hinc frigidis ire prohibemur.
2 antipodes autem dicuntur, quod contra nos positi sunt contrariis vestigiis: terram enim dicunt undique caelo et aere cingi.
3 per has autem duas zonas in obliquum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum: unde etiam fit, ut duae zonae frigidissimae sint, ad quas numquam accedit; una fervens, a qua paene numquam recedit; duae temperatae, ad quas vicissim venit.
4 trahuntur pro 'extenduntur' aut 'sine intermissione vertuntur'.
Servius HOME

bav1646.56 bnf7962.2 med221.51 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik