monumenta.ch > Servius > 363 > 305 > 67 > 67 > 67 > 67 > 67 > 67 > 164 > 67 > 118 > 316 > 67 > 118 > 316 > 530 > 107 > 102 > 276 > 164 > 354 > 118 > 318 > 315 > 195 > 518 > 432 > 354 > 124 > 356 > 173 > 119 > 270 > 106 > 469 > 326 > 354 > 327 > 107 > 179 > 420 > 240
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 239 <<<     >>> Ad v. 241

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 240

1 mundus ut ad scythiam r. a. a. iam definitio est nostri climatis, id est nostrae habitationis, quae a septentrione incipiens in australi desinit plaga.
2 'Riphaeas' autem 'arces' Scythiam dicit, cuius sunt montes Riphaei.
3 ( mundus ut ad scythiam r. a. a.) quoniam borius circulus totus supra terram est: ideoque ab Arato hic apparens, ille, id est australis, vocatur obscurus.
4 sane aliqui mundum pro caelo accipiunt hoc loco, qui mundum nomen volunt esse universae naturae.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.2 med221.51 tbl2782.1r