Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 246
| 1 | oceani metuentes aeqvore tingvi hoc refertur ad fabulam. |
| 2 | nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur: quas postquam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere. |
| 3 | unde nunc 'metuentes' dixit, scilicet nutricem Iunonis. |
| 4 | sunt autem hae Helice et Cynosura. |
| 5 | de Helice, Lycaonis filia, amata a Iove et a Iunone in ursam mutata, supra dictum est. |
| 6 | Cynosura, quod caudam ca ninam habeat. |
| 7 | hanc Phoenicen vocitatam quidam ferunt, Dianae comi tem, iraque eius, quod gravida esset inventa, in ursam esse mutatam atque eiusdem rursus misericordia sideribus insertam. |
| 8 | quidam prodidere has nymphas fuisse Cretenses, Iovis nutrices, et ob meritum consecra tas. |
| 9 | quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit. |