Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 247
| 1 | illic in australi, id est obscuro axe. |
| 2 | ut perhibent poetice: nam in rebus dubiis suam denegat fidem. |
| 3 | intempesta alta, crassa, qualis est intempesta. |
| 4 | posse autem hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox, probat Britannia, quae lucis dives, vix quoddam spatium noctibus cedit. |
| 5 | aut 'intem pesta silet', quia Epicurei dicunt, non ire solem per alterum hemi sphaerium, sed semper hic ab ortu colligi scintillas et fieri orbem solis. |