monumenta.ch > Servius > 187 > 392 > 104 > 217 > 226 > 144 > 506 > 383 > 148 > 393 > 460 > 492 > 463 > 274 > 378 > 260 > 399 > 436 > 345 > 241 > 244 > 106 > 135 > 284 > 358 > 293 > 130 > 442 > 117 > 147 > 230 > 134 > 273 > 235 > 422 > 371 > 197 > 248 > 505 > 319 > 286 > 400 > 391 > 123 > 215 > 490 > 499 > 504 > 446 > 454 > 561 > 175 > 328 > 306 > 153 > 159 > 115 > 245 > 467 > 375 > 161 > 353 > 172 > 489 > 187 > 313 > 250 > 402 > 370 > 513 > 109 > 171 > 104 > 392 > 437 > 144 > 217 > 346 > 501 > 492 > 393 > 382 > 399 > 475 > 343 > 487 > 345 > 241 > 267
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 266 <<<     >>> Ad v. 268

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 267

1 nunc torrete igni f. n. f. s. praeparate panem, quo utamini in serenitate, ne ea res inpedimento sit postea.
2 multi ta men de certo frugum genere dictum volunt: nam far, milium, panicum moli, nisi ante fuerint tosta, non possunt.
3 nam quod ait 'saxo fran gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo cavatum saxum pilam dicimus: quae omnia fieri oportet propter facili tatem molendi.
4 multi hysterologiam putant, quia ante est molere quam coquere.
5 nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti cum molerent.
6 alii non accipiunt hysteroproteron, sed 'modo hoc, modo illud facito', ut diversa dixisse videatur.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r