Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 277
| 1 | quintam fuge dicitur enim hic numerus Minervae esse consecratus, quam sterilem esse constat: unde etiam omnia sterilia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, furiae, gigantes. |
| 2 | pallidus orcus quia pallidos facit: nam ipse niger est. |
| 3 | Probus 'Orchus' legit, Cornutus vetat aspirationem addendam. |
| 4 | Hesiodus Orcum quinta luna dicit natum; Celsus, ut iuris iurandi deum, pallidum dictum, quia iurantes trepidatione pallescunt: nam apud Orcum defunctae animae iurare dicuntur, ne quid suos, quos in vita reliquerunt, contra fata adiuvent. |