monumenta.ch > Servius > 190 > 115 > 280 > 344 > 174 > 385 > 332 > 341 > 334 > 236 > 229 > 208 > 426 > 175 > 384 > 458 > 181 > 121 > 232 > 372 > 252 > 295 > 105 > 183 > 488 > 123 > 355 > 366 > 108 > 280 > 115 > 112 > 524 > 227 > 208 > 242 > 470 > 231 > 151 > 458 > 309 > 105 > 534 > 320 > 314 > 449 > 9 > 155 > 512 > 247 > 406 > 366
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 366

1 praecipites caelo labi sequitur vulgi opinionem: non enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt.
2 quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde aliquas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum.
3 nam stellae cadere non possunt: quarum natura est, ut stent semper, unde et stellae vocantur.
4 sane sciendum est, ut ait Aratus, ab illa parte ventum flaturum, in quam ignis ille ceciderit.
Servius HOME

bav1646.60 bnf7962.4 med221.54 tbl2782.1r