monumenta.ch > Servius > 252 > 295 > 244 > 383 > 239 > 535 > 172 > 360 > 110 > 147 > 394 > 373 > 183 > 211 > 317 > 130 > 468 > 488 > 104 > 168 > 266 > 189 > 422 > 197 > 292 > 356 > 204 > 462 > 194 > 123 > 148 > 452 > 101 > 336 > 248 > 182 > 234 > 425 > 497 > 100 > 475 > 442 > 502 > 108 > 492 > 354 > 457 > 129 > 245 > 120 > 487 > 443 > 255 > 348 > 164 > 378
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 378

1 et veterem in limo ranae cecinere querellam fabula duplex est: nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem.
2 tunc eam Lycii rustici a potu prohibere coeperunt: et conturbantes pedibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant.
3 sed hoc non est valde aptum: nam illa magis insultatio fuerat, quam querella, et poenam sacrilegii iuste pertulerant.
4 unde magis Aesopus est sequendus, qui hoc dicit: cum Iuppiter reges omnibus animalibus daret et ranis dedisset colendum brevissimum lignum, illae questae et aspernatae sunt.
5 tunc eis hydrum iratus Iuppiter dedit, qui vescitur ranis.
Servius HOME

bav1646.60 bnf7962.4 med221.55 tbl2782.1r