Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 383
| 1 | iam varias pelagi volucres et quae asia circum dulcibus i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est: iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera. |
| 2 | nam si 'iam variae' legeris, sensus nulla ratione procedit. |
| 3 | Caystrus autem fluvius est, Asia vero palus, unde fecit 'prata Asia'. |
| 4 | et de palude Asia 'A' longa est; nam de provincia corripit 'A', ut "Europa atque Asia pulsus". |
| 5 | et est Homericus versus Ἀσίῳ ἐν λειμῶνι Καυστρίου ἀμφὶ ῥέεθρα. |