monumenta.ch > Servius > 102 > 375 > 245 > 266 > 440 > 396 > 223 > 138 > 429 > 387 > 555 > 489 > 259 > 184 > 114 > 423 > 395 > 108 > 116 > 380 > 127 > 292 > 187 > 513 > 105 > 133 > 546 > 364 > 141 > 392 > 104 > 125 > 180 > 217 > 411 > 226 > 144 > 506 > 383 > 148 > 393 > 379 > 460 > 492 > 394 > 463 > 274 > 378 > 299 > 260 > 399
    >>> Ad v. 400

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 399

1 dilectae thetidi alcyones Ceyx, filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonen.
2 a qua cum prohibitus isset ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit.
3 cuius corpus cum ad uxorem delatum fuisset, illa se praecipitavit in pelagus.
4 postea miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves marinas, quae alcyones vocantur.
5 sane sciendum est, quia, cum de muliere dicimus, 'haec Alcyone' facit; cum de avibus, 'hic' et 'haec alcyon' et 'hi' et 'hae alcyones'.
6 istae autem aves nidos faciunt in mari media hieme: quibus diebus tanta est tranquillitas, ut penitus nihil in mari possit moveri.
7 inde etiam dies ipsi Alcyonia nominantur.
8 non ore solutos scilicet 'maniplos'.
9 alii 'soluto ore' accipiunt, id est nimium patenti.
Servius HOME

bav1646.61 bnf7962.4 med221.55 tbl2782.1r