monumenta.ch > Servius > 203 > 154 > 472 > 313 > 306 > 165 > 135 > 509 > 150 > 124 > 267 > 258 > 321 > 414
    >>> Ad v. 415

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 414

1 progeniem parvam d. q. r. n. de corvis Plinius in naturali historia hoc dicit, eos esse obliviosos et plerumque minime.
2 ad nidos suos reverti; sed quadam ratione naturae haec ad suos congerunt nidos, quae vermes possint creare, ex quibus relicti eorum pulli aluntur interdum.
3 horum oblivionem probat etiam ex rebus, quas cum absconderint, derelinquunt: quod etiam mustelae dicuntur efficere.
Servius HOME

bav1646.61 bnf7962.4 med221.55 tbl2782.1r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik