Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 498
| 1 | dii patrii patrii dii sunt, qui praesunt singulis civitatibus, ut Minerva Athenis, Iuno Karthagini. |
| 2 | indigetes indigetes proprie sunt dii ex hominibus facti, quasi in diis agentes, abusive omnes generaliter, quasi nullius rei egentes. |
| 3 | vestaque mater quae tuscum tiberim et romana p. s. poetice: nam verum nomen eius numinis, quod urbi Romae praeest, sciri sacrorum lege prohibetur: quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est. |