monumenta.ch > Servius > 32 > 48 > 639 > 96 > 76 > 76 > 80 > 674 > 65 > 674 > 73 > 872 > 639 > 77 > 76 > 71 > 12 > 713 > 713 > 4
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 3 <<<     >>> Ad v. 5

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 4

1 huc pater o lenaee 'pater' licet generale sit omnium deorum, tamen proprie Libero semper cohaeret: nam Liber pater vocatur.
2 Lenaeus autem ἀπὸ τῆς ληνοῦ dicitur, id est a lacu: nam quod Donatus dicit ab eo, quod mentem deleniat, non procedit; nec enim potest Graecum nomen Latinam etymologiam recipere.
Servius HOME

bav1646.63 bnf7962.5 med221.58