monumenta.ch > Servius > 12 > 97 > 82 > 48 > 29 > 73 > 55 > 77 > 61 > 96 > 713 > 90 > 77 > 36 > 89 > 80 > 6
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 5 <<<     >>> Ad v. 7

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 6

1 vindemia cum vindemiam numero singulari dicimus, unius anni significamus; cum plurali, multorum, ut messem et messes, hiemem et hiemes: haec enim semel tantum annis quibusque contingunt.
2 multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis generaliter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit': tunc enim omne elementum, non terras aliquas significamus.
Servius HOME

bav1646.64 bnf7962.5 med221.58