| 1 | crustumiis pro 'Crustuminis'. |
| 2 | Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. |
| 3 | syriisque pro 'Syriaticis', id est nigris. |
| 4 | gravibus volemis magnis: nam et volema ab eo, quod manum impleant, dicta sunt, unde et 'involare' dicimus. |
| 5 | volema autem Gallica lingua bona et grandia dicuntur. |