monumenta.ch > Servius > 41 > 33 > 690 > 45 > 66 > 65 > 94 > 17 > 50 > 353 > 76 > 62 > 63 > 42 > 751 > 751 > 46 > 243 > 233 > 656 > 243 > 413 > 433 > 67 > 97 > 28 > 24 > 70 > 628 > 413 > 60 > 25 > 13 > 652 > 26 > 151 > 623 > 355 > 39 > 30 > 55 > 44 > 35 > 169 > 537 > 413 > 35 > 511 > 76 > 367 > 23 > 43 > 233 > 78 > 802 > 56 > 72 > 366 > 29 > 40 > 511 > 367 > 36 > 232 > 91 > 366 > 511 > 243 > 52 > 169 > 367 > 366 > 367 > 128 > 577 > 68 > 38 > 353 > 16 > 705 > 93 > 233 > 59 > 76 > 233 > 22 > 151 > 596 > 537 > 367 > 233 > 331 > 233 > 403 > 47 > 53 > 690 > 98
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 97 <<<     >>> Ad v. 99

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 98

1 tmolius adsurgit quibus et rex ipse phanaeus duplex est hoc loco expositio.
2 nam alii volunt sine vitio in subauditione esse posita quae aperte dicere non possumus, ut sit 'quibus vinis assurgit', id est cedit, 'vinus Tmolius et Phanaeus': quod si aperte dicatur, est utrumque vitiosum - tamen 'vinus' de Graeco traxit, nam οἶνος dicunt.
3 pleraque autem subaudiri, quae aperte non possumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio triplices insidiae per idoneos saltus positae erant: prima" et subaudiendum reliquit 'insidia', quod penitus dicere non possumus.
4 alii autem ad superiora referunt, ut 'quibus' non ad vina referamus, sed ad vites, ut sit 'quibus vitibus cedit Tmolius et Phanaeus, montes vitibus consiti': et est figura, qualis illa in Aeneide "me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo", scilicet Ascanium, non quem caput.
5 et Tmolius mons est Ciliciae, Phanaeus mons in promuntorio Chii, dictus a Phanaeo rege.
6 ut autem 'assurgit' cedit sit, tractum est a sedentibus, qui in honorem alicuius surgere consueverunt.
7 rex ipse phanaeus de Lucilio hoc tractum est, qui ait Χῖός τε δυνά STHS, id est οἶνος.
Servius HOME

bav1646.67 bnf7962.6 med221.61