Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 126
| 1 | media fert tristes sucos 'di' sine sibilo proferenda est: graecum enim nomen est, et Media provincia est. |
| 2 | tristes sucos amaros, ut "tristisque lupini". |
| 3 | tardumque saporem f. m. apud Medos nascitur quaedam arbor, ferens mala, quae medica vocantur: quam per periphrasin ostendit, eius supprimens nomen. |
| 4 | hanc plerique citrum volunt; quod negat Apuleius in libris, quos de arboribus scripsit, et docet longe aliud esse genus arboris. |
| 5 | 'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad carnem mediam citri referunt: nam prima et interior facile suum ostendit saporem. et aliter: ('tristes') austeros, amaros. |
| 6 | et 'tardum' gravem aut diu palato inhaerentem. |